- EBUR
- EBURVeteribus multiplici in usu, in simulacris, quibus effingerent Deos. Hienim ut plurimum ex ebore, Ovid. Metam. l. 15. v. 792. Mille locis lacrimavit ebur ---- Et de Arte Am. l. 1. v. 147.At cum pompe frequens caelestibus ibit eburnis.Seneca Thyeste Act. 4. v. 702.------ flavit in templis ebur:Ubi Delrium et Gruterum vide. In sellis et sceptris virorum Principum, in curribus triumphalibus, in tabellis, pectinibus et tot aliis, in usum etiam privatum: In his, mensarum quoque pedibus, qui saepius pardos hiantes repraesentabant. Unde Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 123.Grande Ebur et magno sublimis pardus hiatu.Multa quoque eburnea gestamina e Romano solo in Britanniam invehi solita, Strab. docet l. 4. ubi ἐλεφάντινα ψάλια καὶ περιαυχένια inter ea nominatim memorat; viriolas exponit Salmas. aliter Gr. χρίκους, quas ex ebore perumque fieri solitas, inde docet. Quem. admodum eosdem dentibus belluarum marinarum ad eburneam claritatem candicantibus, ensium capulos insigniisse, Solin. habet c. 22. Imo et homibus dentes inde vide supra. Sed et scriptitasse in ebore Vett. hinc inter alia docet Salmas. quod elephantinorum librorum, quos cum eboreis codicibus apud Ulpian. eosdem facit, mentio apud Vopisc. in Tacito alibiqueve apud Vett. passim. Quamvis enim idem hodie tentanti vix successerit, tamen id potuêre Vett. calamis de harundine et atramento a nostro diverso usi. Nec dubio relinquit locum Mart. l. 14. in Apophoretis, cuius Epigraphe Eborei pugillares: Epigr. 5.Languida ne tristes obscurent lumina cerae,Nigra tibi niveum litera pingat ebur.Ubi apertissime candidum et nudum ebur atramento pingi perscribiqueve indicat. Et allusum eo forte a Plaut. in Mostellaria, cum dixit: Act. 1. sc. 3. v. 102.Unâ operâ ebur atramento candefacere postules.Salmas. ad Vopisc. in Tacito. De Encaustices illo genere quod in ebore fiebat, dicemus infra etc. Iam vero Heroicis temporibus eboris usum fuisse notissimum antiquissimae Fabulae docent: de humeroPelopis eburneo, et eburnea Pygmalionis statua, et somniis per eburneam portam immitti solitis. Unde eius passim mentio, apud Homer. iam Hesiodumque; quorum ille tractandi eboris artem in Lydia et Caria vetustissimo aevo viguisse indicat, δ. v. 141.Ω῾ς δ᾿ ὅτε τις τ᾿ ἐλέφαντα γυνὴ φοίνικι μιήνη.Μηονὶς ἠδὲ Κάειρα.Ut cum Lyda, vel Carica mulier aliqua ebur insinit rubro.Quod Virg. sic imitatur Aeneid. l. 12. v. 67.Indum sanguineo veluti violaverit ostroSi quis Ebur,Idem Georg. l. 1. v. 87.India mittit Ebur.Ovid. Amot. l. 2. Eleg. 5. v. 39.Maeonis Assyrium femina tinxit Ebur.At in Scriptura nullus apparet eboris usus, ante Salomonis tempora, qui cûm ex India elephantos et multum ebur curasset in Iudaeam advehi, grande solium inde sibi construi iussit 1. Regum c. 10. v. 8. et eburnea palatia, Psalmo 45. v. 9. ut habuit Menelaus Od. δ.. Post quem Achab consimile palatium exstruxisse legitur. 1. Regum c. 22. v. 39. Sed et privatorum domus et lecti tales memorantur, Amos c. 3. v. 15. et c. 6. v. 4. Et Tyri transtra navium erant ex ebore in buxo, ex insulis Cittim, Ezech. c. 27. v. 6. i. e. ex ebore, quod buxo Corsico inclusum fuit. Quem Prophetae locum, non parum illustrant haec Poetae, Aeneid. l. 10. v. 135.------- vel quale per artemInclusum buxo, aut Oriciâ terebinthoLucet Ebur: etc.Atque ob haec tam multa, dentium solum gratia, venabantur elephantes in Lybia, quemadmodum Aelian. nartat, et Herod. auctor est Aethiopas, tributi loco, dentes hosce Persidis Regi pendere consuevisse. Nec tamen tam late eius usus patuit, quam putavit Oppian. de Venatione l. 2. ubi sic canit:-------- --------- Ε᾿κ δὲ κεράωνΤόξα τε κυκλοτερῆ καὶ μυρία τεὐχεται ἔργα.Ex cornibus veroArcus rotundi et innumera fabricantur opera.Plane enim fallitur, cum arcus ex ebore fieri credidit: quippe materies eius rigida, non flexilis, est. Interim eburneorum annulorum meminit Artemid. l. 2. c. 5. et Suid. Vide Kirchmann. de Ann. c. 3. Sed nec ubique dentium istorum pretium grande, cum vile sit, ubi elephanti degunt. Hinc, ut Plin. l. 8. c. 5. ex Polybio, is autem ex Gulussa Regulo, prodit, in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium vices in domiciliis praebent, sepesque in iis et pecorum stabulis, pro palis elephantorum dentibus fiunt. Vide Voss. de Idolol. Orig. ac progressu l. 3. c. 50. sub fin. Sunt autem dentes elephantini, ex quibus fit ebur, matibus sursum, feminis deorsum inflexi, Aristot. Hist. l. 2. c. 5. quos cum pro cornibus habeant multi, refellit eos Bochart. merito: namque et Hebraei ebur sen, i. e. dentem appellant: et Chaldaei sen dephil, i. e. dentem elephantis. Porro elephantum arma pro dentibus habent, praeter Herod. Aristot. Hist. l. 2. c. 5. Dionys. Perieg. v. 1116. Ovid. Metam. l. 8. v. 402.Sumna ferus geminos direxit in inguina dentes.Iuv. Sat. xi. l. 4. v. 124.Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes,Plin. l. 8. c. 3. Hoc. solum Ebur est, cetero et in his quoque qua corpus intexit, vilitas ossea. Claud. in pr. Cons. Stilic. Carm. 22. v. 363.Diva simul porrexit Ebur.Atque eam sententiam multis rationibus confirmat. Philostrat. Apollon. l. 2. c. 6. Nempe dentium instar haec ossa ubique levia sunt et perpolita: at cornua radici quotannis lineam quandam, ut torno impressam, obducunt, quod in capreis et ovibus et bobus videre est. Et cum iis solum animantibus crescant cornua, quibus bifida est unula; elephas habet multifidam. Denique solidi sunt elephanti dentes, non cornuum instar concavi. Nec verum est; quod Oppian. credi voluit; partes has Eborario cornuum instar cedere, cum rigidissima sit eboris materies, ut diximus. Scalpitur quidem et politur, sed magno nisu, ut hippopotami dentes etc. Vide apud eundem Bochart. hanc in rem plura Hierozoici Part. prior. l. II. c. 24. nec non supra in Ebenus: et de eburnea caena; quâ Heliogabalus nonnumquam parasitos suos excepit, vide Lamprid. in Vita eius, uti de luxu Vett. in lignis tum operiendis, tum distinguendis, Plin. l. 10. c. 44. uti de cornibus Vaccae velocis, apud Sinenses, ipso ebore candidioribus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.